- ACOLYTUS
- ACOLYTUSproximus in Ecclesia Romana Hypodiaconatui gradus, unus ex quatuor Ordinibus mineribus, ut pater ex Synodo Romana Silvestri can. 7. ubi Episcope parere iubetur Presbyter, Diaconus Presbytero, Diacono Hypodiaconus, huic Acolytus, Acolyro Exorcilta, cui Lector. Dictus a Graeco κωλν´ω, prohibeo, quasi Non prohibitus, secundum Dominic. Macrum Hierolex. seu potius ἀκολουθέω, sequor, ut vult eius Frater; sunt enim hi velut famuli Ecclesiastici, vilioribus Ecclesiae ministeriis deputati, ut cereis deferendis etc. Sed ita Acoluthi scribendum. Gloss. Graeco-Lot. Α᾿κόλουθος, sequutor, pedissequus consequens, Hesych. Α᾿κόλουθος ὁ νεώτερος, παῖς, Acoluthus iunior, puer. Certe Acoluti nominantur Gregorio l. 7. Indict. 2. Ep. 7. etc. Sustinebat antiquitus Acoluthus patenam inyolutam, sicut modo Subdiaconus facir; a quo camArchidiaconus accipit, et osculatam dar uni ex Diaconis tenendam, ad consractionem in ea faciendam, Microl. de Eccles. observ. c. 18. Similitet et fistulam in manu habebat, per quam hauriebat tunc populus vinum in Eucharistia. Hodie officium eius est, cum Missa celebratur, cereos ferre accensos, et cum cereo itidem ardente Diaconum, ad canendum Euangelium accedentem, sequi etc. Quae omnia Ordo Romanus et Liber Sacrament. S. Gregorii his verbis complectirur: Acolyti, cum ordinantur, primum quidem ab Episcopo doceantur, qualiter in officio suo agere debeant; sed ab Archidiaconc accipiant ceroferarium cum cereo, ut sciant se ad accendenda Ecclesioe luminaria mancipari: aceipiant et urceolum vacuum (ad effundendum vinum in Eucharistia; ita Codex MS. Senonensis Eccl.) dicente sihi Episcopo: Arcipite urceolum ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanvutnis Christi. Vide hanc in rem Auctores citatos. Car. du Fresne Glossar. et infra Corbicularius. Eorum mansio seu exedra iuxta Temptum, aut secretarium eius, Acolyti quoque vocatur; Anastasius Biblioth. in Gregorio IV. Fecit enim suxta Acolyti pro quiete Pontisscis hospittium parvum etc. Romae tria genera Acolyterum reperirt, Palatinos scil. qui Pontisici inserviant; Stationarios, qui adsistant in Templis, ubi stationes celebrantur, et Reoionarios, qui administrent cum Diaconis, in urbis regionibus, habes apud Macros Hierolexic. Er quidem de primis ita Gerememate Rom. l. 3. apud Car. du Fresne Glossar. Acoluthi Sedis Apostolicoe ordinarii, qui cum Pontifex apud lectum paramenti et similiter in Ecclesia est celebraturus et induitur sacris vestibus, circumstant geufiexi, et ornamema subministrant Dicaconis Cardinalibus etc. Inter ofsicia aulica Constanrinop. Acoluthos fuisse, discimus ex Codino, qui Praefectum Barangium, i. e. militum Byzantinae cohortis Imperialis, appellatum sic fuisse tradit. Vide quoque in vocibus Amho, Anagnosta, Archiacotuthus, Ceroserarius, Corbicularius et Patena.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.